Gaudeamus igitur iuvenes dum sumus.
Gaudeamus igitur iuvenes dum sumus.
Post iucundam iuventutem,
post molestam senectutem,
nos habebit humus, nos habebit humus.
Ubi sunt, qui ante nos
in mundo fuere?
Vadite ad superos,
transite ad inferos,
ubi iam fuere, ubi iam fuere.
Vita nostra brevis est,
brevi finietur,
venit mors velociter,
rapit nos atrociter,
nemini parcetur, nemini parcetur.
Vivat academia,
vivant professores!
Vivat membrum quodlibet,
vivant membra quaelibet,
semper sint in flore,
semper sint in flore!
Vivant omnes virgines
faciles, formosae,
vivant et mulieres,
tenerae, amabiles,
bonae, laboriosae, bonae laboriosae.
Vivat et res publica,
et qui illam regit!
Vivat nostra civitas,
maecenatum caritas,
quae nos hic protegit,
quae nos hic protegit!
Pereat tristitia
pereant osores,
pereat diabolus
quivis antiburschius
atque irrisores, atque irrisores.